ALTARE denudandi ritus

ALTARE denudandi ritus
ALTARE denudandi ritus
in eadem Ecclesia, usitatus est. Fit autem Altaris denudatio in Feria 5. Cenae Domin. quâ nuditatem Christi in passione significari, ait Alcuinus de Offic. divin. Meminitque Ordo Romanus ceremoniae huius Feriâ 6. Parascevae observari solitae: Scilicet ad illa verba Euangelicae passionis, Partiti vestimenta mea; duo Diaconi auferebant Altaris mappam, in quo sie denudato consumebatur Eucharistia a sepulchro delata. Abusus autem ille, quô olim a Sacerdotibus implorabatur divina vindicta, uti refert Gregorius Turonens. de Glor. Martyr. l. 1. c. 79. abrogatus est in Concilio Toletano XIII. can. quicumque 26. quoest. 1. Denudabantur enim Altaria, exstinguebantur luminaria ac tandem ipsa Officia divina deserebantur. In Ecclesia Ambrosiana denudantur Altaria Feriâ 6. Parasceves; parietesque volis sanguinei coloris cooperiuntur, etc. Vide Dominic. Macrum Hierolex. Nudantur ibidem et lavantur quoque Altaria, in Cena Domini, uti refert Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”